Charter Document - 06330220
Charter Number: | 06330220 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1111 - 1112 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Successorum nostrorum noticie hujus cartule testimonio curavimus insinuare quod domina Beatrix uxor domini Widonis de Wannulriaco quando Molismum venit ad exequias fratris sui videlicet domni Roberti Linguonensis episcopi qui apud Castellionem egrotus postquam a domno Widone Molismensi abbate sancti Benedicti habitum accepit ibidem defunctus ac Molismum delatus ac sepultus fuit tunc scilicet expleto sepulture officio domno abbate Widone fratribusque sedentibus in capitulo predicta Beatrix cum suis adfuit et ibidem Molismensi ecclesie pro salute anime sue et pro anima fratris sui et pro animabus antecessorum suorum duas ecclesias multum devote donavit scilicet ecclesiam Sancti Marcelli de Monte Lasconis et ecclesiam Sancti Desiderii de Monte Leulfi quas de patrimonio suo libere habebat laudante Hugone Burgundie pontificis ejusdemque Beatricis nepote Donnus [] Linguonensis ecclesie electus et domnus Wilencus decanus et Ayrardus archidiaconus in cujus archidiaconatu predicte ecclesie sunt laudaverunt hoc donum