Charter Document - 06330219

Charter Document - 06330219


Charter Number: 06330219
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1112 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnipotentis Dei clementiam cunctis animi votis et officio vocis debemus incessanter glorificare qui omnibus sperantibus in se quecumque eis necessaria sunt bonitatis sue gratia in tempore oportuno non desinit ministrare hinc et enim psalmista dicit Confitemini Deo celi qui prestat alimentum omni carni quoniam in eternum misericordia ejus Volumus itaque omnibus Molismensis ecclesie filiis tam presentibus quam futuris hujus scedule testimonio notificare quod Ricardus de Merlenniaco domni Theobaudi Rufi filius Autissiodero moriens dimissis aliis omnibus ecclesiis corpus suum Molismo sepeliendum juxta patris sui corpus cum magna cordis devotione deferri precepit Ipse vero Richardus adhuc vivens ecclesie Molismensi ubi sicut jam supradictum est locum sepulture sibi elegit et fratribus in eadem ecclesia Deo servientibus quicquid Ciriliaco et in confinio ejus habebat in servis et in ancillis in pheodo et in allodio in plana terra et in silvis in justiciis et in reditibus cunctis eodem modo quo ipse et pater suus totum tenuerant libere possidendum donavit Hugo quoque ejusdem Richardi frater germanus major natu defuncti fratris corpus juxta peticionem et desiderium ipsius Molismo deferri fecit et antequam sepeliretur presentibus fratribus in capitulum sicut frater donum dederat per martyrologium libentissime donavit et pro investitura doni servos qui presentes aderant fratri Girberto priori per manus reddidit Postmodum vero donum quod frater suus Richardus fecerat et ipse in capitulo generaliter confirmaverat super altare Beate Marie multum devote obtulit Milone Barri consule et Milone de Monte Barro et Valdrico de Tollione et Milone constabulario testantibus Fuerunt quoque alii testes de Autissiodoro Hubaudus Serpentinus et Rodulfus canonici Hugo Richardus Atho filius Herberti Diaboli Hursus milites de Lucenniaco Rainaldus filius Gisleberti de Grisiniaco Paganus et Girardus et Siguinus filii Hugonis de Grisiniaco Winebaudus et Gosbertus filius Rodulfi de Elisia de Molismo Gotefridus miles Hugo major Wilermus de Masiaco Postmodum vero Wido canonicus et decanus ecclesie Sancti Stephani Crisopolitane urbis frater germanus predicti defuncti scilicet Ricardi veniens Molismum fratrum societatem expetivit et accepit et quicquid pater suus Theobaudus de Merlenniaco et frater suus Ricardus Molismensi ecclesie donaverant libentissime laudavit et confirmavit in capitulo presente et testante Besontii cantore Bernardo quem secum adduxerat et societatem propter quam venerant acceperat cum ipso Similiter quoque Bocardus predictorum Ricardi et Hugonis et Widonis frater postea Molismum veniens quicquid fratres sui Molismensi ecclesie donaverant bono animo laudavit et firmiter concessit teste Roberto