Charter Document - 06330217
| Charter Number: | 06330217 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Renewal |
| Date: | 1111 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Constat evidenter et cotidianis approbatur indiciis quoniam mundus omnis semper in deterius labitur adeo ut habundante malicia multorum caritas refriguerit et ideo fraus mendatium omnisque malignitas pene cunctos possederit quia dum perverso ordine temporalia eternis preponimus minus quam oportet ad celestia suspiramus Quia ergo tot et tantis malis inquinnavimus vitam post singulare baptismi sacramentum misericordia Redemptoris nostri aliud instituit ablutionis remedium benignitatem scilicet et pietatem in pauperes et continuum erga sanctorum ecclesias obsequium Quapropter ego Guilelmus comes Nivernensis filius comitis Rainaldi anime mee sollicitudinem gerens et de perpetratis peccatis futurum Dei judicium pertimescens obtemperans etiam apostolicis decretis quibus precipitur ne laicus aliquis aliquid ecclesiasticum possideat volens quoque honorare et amplificare ecclesiam Molismensem in honore beate Dei genitricis Marie nostris temporibus juxta sanctorum Patrum exempla in vera religione fundatam laude et assensu karissime conjugis mee trado et concedo eidem ecclesie domno Widoni scilicet secundo ejusdem loci abbati et omnibus successoribus ejus ecclesiam Sancti Aniani Tornodorensis oppidi cum adjacentibus capellis et omnibus appendiciis suis laudante immo vero hoc ipsum ut facerem rogante domno Roberto Lingonensi episcopo presente etiam domno Ricardo Albanensi episcopo tunc autem Romane ecclesie legato qui et hoc se confessus est audisse quod predictus Linguonensis episcopus huic nostro voto assensum prebuerit Quod quidem donum jam antecessores mei fecerant sed ego modo perfectius rem omnino perficio et mea auctoritate confirmo tam pro mea anima quam etiam pro patris mei Rainaldi et matris mee Agnetis et avunculorum meorum Guilelmi comitis et episcopi Roberti avi quoque mei Wuilelmi comitis animabus quatinus beata Dei genitrix sit pro omnibus apud Filium suum pia interventrix Hanc ergo nostram concessionem litterali memorie tradi precepimus ut rata et inviolabilis in perpetuum maneat ad usus fratrum in predicta Molismensi ecclesia Deo et beate Marie famulantium nostroque signo et baronum nostrorum testimoniis confirmamus S Willelmi comitis S uxoris ejus S Argalo de Silleniaco S Iterius de Merlennaco S Walterius Fortis S Ricardus de Moncellis S Birruerus de Nivernis S Guillelmus de Montenesio S Wido Bisontius
