Charter Document - 06330215
Charter Number: | 06330215 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1107 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Notum sit universis catholice fidei cultoribus tam primis quam posteris me Geroldum Lausannensis ecclesie episcopum domno Roberto abbati Molismensis ecclesie Sancti Sulpicii ecclesiam cum omnibus appendiciis ejus tam in dote quam in decimis cum aliis reditibus salvo tamen jure ecclesie nostre in perpetuo libere habendam canonice concessisse Quod autem ne quis violare presumat litterarum apicibus commendavimus et sigilli nostri impressione corroboravimus Signum Guithelmi decani S Ermenradi S Hugonis decani