Charter Document - 06330213

Charter Document - 06330213


Charter Number: 06330213
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Ammortisement
Date: 1100 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus quod ego Milo comes Barri laude et assensu uxoris mee et filii mei Widonis ceterorumque liberorum meorum concedo Sancte Marie et ecclesie Molismensi terram de Ostricurte quam Philippus de Valentiniaco dedit predicte ecclesie Sed quia illa terra de casamento meo erat et sine meo assensu nec dare nec vendere eam poterat a fratribus Molismi ecclesie interpellatus donum quod predictus Philippus fecerat ut ratum et inconvulsum permaneat ego sicut dictum est et uxor mea et filii mei laudamus et coram nostris hominibus confirmamus et testibus appositis corroboramus Testes sunt Ricardus de Barro Bartolomeus Robertus de Riciaco Raingerius Nivilo de Mulciaco