Charter Document - 06330212
| Charter Number: | 06330212 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Discharge |
| Date: | 1100 - 1137 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fiat omnibus ubique fidelibus quod Haimo de Brie quam Molismo calumpniabatur terram de Ostricurte ab omni querela qua querebatur laudantibus amicis suis immunem reddidit et libere concessit Molismensi ecclesie Cujus rei sunt testes Ansiricus de Cacennaco Petrus de Brie frater Aimonis Gunterius filius ejus Burdinus qui dicitur Bruslabordo Rainerius de Exoio Wilelmus de Barro Hoc idem donum laudavit Hugo filius ejus apud Mainnantum villam ad aathiam quam fecit contra Doonem de Vendoperio existentibus ibidem Anserio Girardo Delicato Richardo de Barro Bartolomeo Roberto de Riciaco Isdem quoque Aimo Molismensibus calumpniabatur vallem de Granciaco sed accersitis hominibus ex utraque parte juramento circumeuntes diviserunt terram eamdem divisionem et Aimo laudavit et idonei testes ibidem affuerunt quos primo memoravi in concessione Ostricurtis Fuerunt autem qui juraverunt Giraudus de Ostricurte Welricus de Granciaco
