Charter Document - 06330210

Charter Document - 06330210


Charter Number: 06330210
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1090 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum fieri volumus tam futuris quam et presentibus sancte ecclesie filiis quod Evrardus de Buxo villa dedit Deo et Sancte Marie et ecclesie Molismensi quicquid in villa Granciaci habebat tam in justicia et hospitalitate quam etiam in ceteris consuetudinariis reditibus et in silvis et in planis quecumque tenuerat exceptis hominibus quibusdam quos sibi retinuit quorum tamen justiciam Molismensibus dedit Exacto vero pene quinquennio isdem Evrardus hec omnia que memoravimus calumpniatus est dicens se primitus interposuisse quod si Hugoni filio Hildierii de Villenessa qui partem suam sicut ipse dederat aliquid de ipsa postea relaxarent ipse sua reciperet universa Hac igitur calumpnia moti placitaturi supra Buxum convenerunt Molismensis abbas suique et Evrardus cum suis ibique sanctitum est ab utraque parte ut Castellionem peterent et quicquid judicio ibidem super hoc terminaretur tenerent Sic ergo ventum est in presentia ducis ad Castellionem et audita utrarumque partium ratione judicaverunt ut Molismenses hec omnia predicta deinceps quiete tenentes pro his ab Everardo ultra non inquietarentur Fuerunt hujus rei judices et testes Milo Barrensis comes Ranerius dapifer Walterius comes stabularius Odo de Buxo Hugo Cavalcata