Charter Document - 06330209

Charter Document - 06330209


Charter Number: 06330209
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1090 - 1103
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte ecclesie fidelibus quod ego Walterius de Avalorro laude et assensu uxoris mee Adelaidis nomine filiique mei Milonis et filie que cognominatur Pagana trado et gratanti animo concedo Deo et Beate Marie et ecclesie Molismensi quicquid possideo in potestate vel possessione que Granciacus appellatur Nam cum ego in meo jure unum quadrantem predicte ville tenerem in initio restaurationis ejusdem dedimus ego et uxor mea medietatem ipsius quadrantis sicut et ceteri ejusdem possessionis heredes vel domini Nunc autem volens de bonis meis ecclesiam Molismensem adcrescere alteram medietatem quadrantis Beate Marie ego et uxor mea et liberi mei plena fide contradimus et ad usus fratrum jure perpetuo profuturam concedimus aliquid tamen accipientes pro caritate de bonis ecclesie per manum domni Roberti abbatis donnique Lescenini camerarii Hoc donum facimus per manum domini Rainaldi de Saxo Fontana a quo istud beneficium ego Valterius tenebam et ipse hujus doni et laudator est et testis Alios etiam testes legitimos ad hoc adhibeo S Hubertus de Barro et Ricardus frater ejus Bartolomeus Robertus de Bosco et Hugo frater ejus Hugo et Raingerius filii Hildierii de Villenossa ante omnes autem dominus Milo comes Barri Aimo de Brie