Charter Document - 06330208
| Charter Number: | 06330208 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Ammortisement |
| Date: | 1111 - 1132 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum volumus esse omnibus successoribus nostris quod domnus Milo de Riveria concessit Molismensi ecclesie et fratribus in eadem domino Deo servientibus apud Lingonas urbem in claustro scilicet Sancti Desiderii pro animabus patris sui et matris sue et pro sua anima in presentia domni Guidonis predicte ecclesie abbatis duorumque ejusdem ecclesie monachorum Petri de Raveriis et Lecelini de Masiaco quicquid ipsi Molismenses monachi adquisiverant de casamento Granciaci et quicquid deinceps de illo et de omnibus aliis casamentis suis erant adquisituri Donavit quoque ibidem supradicte ecclesie servum unum Uldredum nomine cum uxore et filiis et filiabus suis Concessionis hujus atque donationis sunt testes Odo de Buxo Hugo de Sancto Benigno Wido Ravinellus filius ejus Odo nepos ejus Famuli quoque domni abbatis Seherius Theodoricus Guillelmus Petrus hoc idem testantur
