Charter Document - 06330207
Charter Number: | 06330207 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1111 - 1132 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus fidelium menbris notum sit quod Evrardus de Buxo condonavit Deo et Sancte matri ejus Marie Molismensi hospitalitatem Granciaci quam vulgo herbergeriam vocant pro hoc etiam accipiens quadraginta solidos a domno Guidone abbate Molismensi Et quia dudum cum cetera que apud Granciacum tenebat Molismensi ecclesie donasset hanc herbergeriam sibi retinuisse firmabat congruis testibus evocatis postmodum apud Castellionem confirmavit proprio dono hanc ipsam supradicte ecclesie Fuerunt igitur hujus doni et confirmationis hi testes idonei Milo filius Odonis de Buxo Johannes de Corteron Tecelinus de Poleseio Gauterius de Campis filius Pagani de Frasneto Nargodus de Ecclesiolis Guido de Maise et Guillelmus avunculus ejus famuli monachorum