Charter Document - 06330201
Charter Number: | 06330201 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1109 - 1122 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Daimbertus sancte matris ecclesie Senonensis archiepiscopus Notum fieri volumus quibuslibet indifferenter personis quoniam quidam bone memorie frater Ansellus de Berneriis dictus archidiaconus Trecensis ecclesie tactus amore Molismensis cenobii pro anime sue salute dedit Deo et Beate Marie et fratribus ibidem cohabitantibus quicquid possidebat in villa Guitmeriaco infra nostram diocesim sita Postea vero cum ibidem vocante Deo misere carnis hujus sarcinam deposuisset residui tres milites nepotes ejus de fratre Girardus Odo Hilduinus humane cupiditatis fallacia seducti quod predictus patruus eorum Ansellus Molismensi cenobio datum in disposuerat appositis calumpniis adhibitaque violentia cassare conati sunt Nos autem injuriam pauperum Xpisti nostram esse deputantes tante temeritati dignum duximus obviare objectaque auctoritatis ecclesiastice sentencia cursum malignorum retundere Deo juvante decrevimus Tandem vero ipsi divino timore coherciti cum Rainardo monacho a Molismensi abbate sub obedientie nomine directo concordie pactum ordinaverunt per manum Anselli domini Trianguli presentibus ejus militibus Bartholomeo Arnulfo de Insulis Hugone Strabone quam postmodum in presentia nostra prosecuti sunt cum eodem monacho sub presentia clericorum nostrorum Anselli archidiaconi Girardi Hatonis capellani Concordia quoque ipsa hujusmodi mediam partem illius tenoris amodo possidebit libere Molismense cenobium partem mediam predicti tres milites Girardus Odo Hilduinus fratres ita ut singulis eorum obeuntibus singule portiones singulorum ilico cedant in jus et perpetuam possessionem Molismensis cenobii