Charter Document - 06330200
| Charter Number: | 06330200 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1110 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Pie postulacio voluntatis effectu prosequente debet compleri quatinus et devocionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat Quapropter ego Philippus Dei gratia sancte Trecensis ecclesie episcopus reverendi confratris nostri Roberti primi Molismi cenobii abbatis ceterorumque fratrum supplicationibus imploratus ecclesias quas in nostra diocesi predictum cenobium libere possidet laude et assensu fratrum et canonicorum nostrorum eidem loco perpetuo permansuras canonica auctoritate firmare decrevi Per presentis igitur privilegii cartulam firmamus atque corroboramus quicquid hoc idem Molismense cenobium in nostro episcopatu fidelium largitionibus Dei gratia hactenus adquisivit vel quod in futurum nostra benignitate daturi sumus ut omnia rata et illibata permaneant eorum usibus omnimodis profutura pro quorum sustentacione predicte ecclesie concessa sunt salvo per omnia jure Trecassine ecclesie et consuetudinariis redditionibus Et ne in posterum aliqua ecclesiastica secularisve persona ullam violentiam de ipsis rebus eidem Molismensi cenobio inferre presumat presenti decreto interdicimus easdemque ecclesias nominatim hic annotare decrevimus Ecclesia Sancte Marie Fulcheriensis Ecclesia de Aqueranna Ecclesia de Sancto Patroclo Ecclesia Sancti Petri Islensis Capella Sancti Teothbaudi in eadem parrochia Capella de Longa Villa Ecclesia de Planteicio Capella de Nova Villa Ecclesia Sancti Hylarii Ecclesia Sancti Quintini Trecensis Capella Sancte Marie de Mariaco Ecclesia Sancti Martini Ecclesia Sancte Marie ad Ulmos Ecclesia de Stat Ecclesia de Peiaco coram castro Brecensi Ecclesia de Nova Villa juxta Carlivillam Ecclesia de Semona Ecclesia de Lesmont Ecclesia de Catalacta Ecclesia de Larzicurte Ecclesia de Brantiniaco Ecclesia de Villare Radonis Capella de domo Dei in Rosteria Ecclesia de Guarnovillari Ecclesia Sancti Medardi Ecclesia Sancti Martini Brecensis Atrium de Bella Villa quod est juxta Fulcherias Ecclesia de Curte Felici Ecclesia de Waarcia Sane si quis hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire presumpserit secundo tertiove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit reum se divino judicio de perpetrata presumptione cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Domini alienus perpetuo anathemati subjaceat Ut autem hoc sit ratum et inviolabile manu propria firmavi testibusque tradidi roborandum S Rainaldus prepositus S Girardus archidiaconus S Drogo archidiaconus S Petrus archidiaconus S Goscelinus archidiaconus S Anselmus archidiaconus S Odo precentor S Jhoannes decanus S Hugo decanus Actum Trecis anno ab incarnatione Domini millesimo CX
