Charter Document - 06330198

Charter Document - 06330198


Charter Number: 06330198
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Discharge
Date: 1090 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam preteritarum rerum gesta melius et cercius retinentur scripto atque littera quam cordis memoria iccirco cujusdam calumpnie remissionem et indulgentiam Sancte Marie et ecclesie Molismensi concessam voluimus litteris annotare Notum ergo sit cunctis monachis Molismensibus necnon et laicis fidelibus quod Manasses pro salute anime sue et pro spe retributionis eterne concessit Sancte Marie et fratribus sibi in ecclesia Molismensi servientibus calumpniam quam habebat in tercia parte allodii de Artunnaco in illa videlicet parte quam eidem ecclesie largitus est Nivelo de Merlennaco nam cum medietatem totius allodii liberam et absque ulla calumpnia largitione Teobaudi Rufi de Merlenaco Molismensis ecclesia possidet de Ilibus residuis quadrantibus concessit eidem ecclesie predictus Nivelo unum quadrantem post obitum suum quatinus pro ejus anima fratres Dominum exorarent et ejus corpus cum honore tumulandum Molismum deferrent De hoc ergo quadrante supradictus Manasses inferebat calumpniam nobis et ob hoc nos nostrosque sepissime depredari se affirmabat Qui tandem amicorum vicinorumque fidelium precibus devictus hanc calumpniam annuente uxore sua [] et filiis et filiabus suis Sancte Marie concessit et indulxit et ut deinceps in jus monachorum absolute permaneret devote laudavit et per manum Milonis comitis se hoc servaturum promisit Hujus ergo remissionis et concessionis existunt quam plurimi testes diverse conditionis et etatis homines de quibus aliquos nominamus Milo comes de Barro Ricardus frater Huncberti Bartholomeus Robertus de Riciaco Walterius de Avalura Gaufredus de Tornodoro Wido prepositus de Barro Paganus filius Hildierii medici Robertus Belet Robertus de Jevrellis Hilerannus Hugo Brunellus et ex parte Manasse Norduinus de Dieo