Charter Document - 06330197

Charter Document - 06330197


Charter Number: 06330197
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Wido Ridellus filius Gaufredi Ridelli dedit Deo et Sancte Marie et ecclesie Molismensi quicquid habebat apud Sanctum Lupum super Arennam fluvium in terris silvis et pratis et hoc donum fecit per quendam librum in manu domni R abbatis statimque cum domnus abba per eumdem librum de sotietate et beneficio ecclesie revestivit tali conventione ut si quando ipse vel unus filiorum ejus monachus effici voluerit in Molismensi ecclesia cum largitione competentis substantie susciperetur Dati sunt ei etiam quadraginta solidi pro hac donatione Pater vero ejus Gaufredus si cum monachis in ipso loco habitare voluerit concessit domnus abba ut haberet prebendam ibi sicut unus ex fratribus Hoc donum laudavit et gratanter concessit Rainaldus de Saxonisfonte de cujus casamento predictus Wido eandem terram tenebat et in fide sua inde promisit inde ecclesie Molismensi tota vita sua rectam tuitionem et quod illum heredem suum hoc laudare faceret cui istud casamentum post mortem suam relinqueret et Erlebaudum quemdam militem de Saxonisfonte inde fideijussorem dedit quod hoc pactum sicut dictum est firmiter teneret Milo autem filius ejus huic donationi interfuit et monachis ibi habitantibus et ceteris Molismensis ecclesie fratribus suum auxilium suumque consilium promisit Hujus concessionis testes sunt ex parte Widonis Hugo et Haimo frater [ejus] de Villare Sicco Erlebaudus de Saxonisfonte Vido d'Ancimont ex parte monachorum Drogo Crassus Wido Gahit frater ejus Haimericus clericus et Odo filius ejus et ipse domnus abba Robertus et monachi ejus Lecelinus Hatto Ricardus et Richerius quem ipse Wido osculatus est in signo quod hanc pactionem fideliter teneret famuli quoque abbatis Rainerius Hengelbertus Teodericus et Robertus major de Granciaco Ecclesiam autem supradicti loci Sancti Lupi et altare et atrium et quicquid ad altare pertinet dedit nobis domnus Rainardus Lingonensis episcopus cum laude Milonis presbiteri et Aimerici clerici fratris ejus