Charter Document - 06330193

Charter Document - 06330193


Charter Number: 06330193
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1089 - 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notificetur cunctis fidei xpistiane cultoribus religionis presentibus pariter et futuris quod Walterius dapifer de Tornodoro favente uxore sua nomine Maria filioque ejus Widone concessit Deo et Sancte Marie Molismensi fratribusque ipsius loci absque ulla retractatione omnem querimoniam quam adversum nos ob terram Alleverti apud Calniacum proclamabat Pro hoc igitur beneficio accepit a nobis prenominatus miles equum unum per manum domni Teoderici qui ea tempestate obedientiam cellarii regebat Hoc quoque donum postea rogatu ipsius laudavit frater ejus Ingrannus Authisiodorum in curia Sancti Stephani Et ut hec ea que dicta sunt fixa et stabilita permaneant subscripsimus eorum nomina qui hoc donum viderunt et audierunt Wido prepositus Bonus Amicus Walterius filius ejus Hugo dispensator Avinus famulus noster ceterique quamplures