Charter Document - 06330190

Charter Document - 06330190


Charter Number: 06330190
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1096
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini summi ac veri Dei Quoniam ut quidam sapiens ait pulcrum est benefacere mundane rei publice constat summe pulcrum et salubre esse id fieri spirituali et divine curie Quapropter volumus notum esse omnibus nostre diocesis fidelibus tam posteris quam presentibus quod ego Pibo Dei gratia Tullensis sedis presul dedi ecclesie Sancte Marie que est in Molisme altare quod situm est in Commarceio ad utilitatem monachorum inibi Deo famulantium Quia vero cenobium illud ad nostram aut nostre ecclesie non attinet subjectionem statuimus ut supra censum debitum nostre solvant sedi assidue cum ipso censu sex denarios Ne quis autem a modo hoc donum aut statutum vel non ita factum esse contendat aut id violare presumat curavimus illud corroborare et presentis privilegii conscriptione et nostri sigilli impressione et eorum qui subscripti sunt tam clericorum quam laicorum idonea adtestatione Testes doni prioris S Riquini archidiaconi S Gerardi comitis S Rainardi comitis S Odelrici comitis de Brisseio S Gosberti de Aspero Monte Testes doni renovati item S Riquini archidiaconi S Tescelini archidiaconi S Stephani archidiaconi S Rainbaldi cancellarii S Joannis decani S Bernardi sacerdotis S Oudelrici de Risnel S Henrici advocati Tullensis S Sigifridi S Hugonis villici S Gosberti camerarii Donum renovatum actum est anno ab incarnatione Domini MXCVI indictione IIII epacta XXIII concurrente II Urbano papa Pibone episcopo regnante Henrico IIII imperatore duce Teodorico comite Reinardo ubique regnante Jhesu Xpisto cui sit honor laus et gloria per omnia secula seculorum Amen