Charter Document - 06330187
Charter Number: | 06330187 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1076 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam rei geste memoria firmius ac durabilius litterarum indiciis quam aliquibus verbis perseverare dinoscitur donationem quamdam Deo et Sancte Marie ratam his litteris commendare studuimus Sit ergo omnibus Sancte Marie ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus notum quia domnus Calo de Granceiaco domni Nocherii nepos Deo ac Beatissime ejus genitrici Marie sibique servientibus in Molismensi ecclesia fratribus quicquid apud Sanctum Benignum jure hereditario in silvis in mansis in pratis ac reliquis supradicti loci usuariis possidebat libere et absque aliqua sui vel heredum suorum calumpnia in perpetuum tradidit hoc tantum sibi proprios in usus retinens omnium videlicet terciarum excepto monachorum suorumque famulorum labore et tocius pasnagii atque apum que in silva a quocumque inveniantur medietatem atque suam brullii partem Omnem vero justiciam plane et sine aliqua sui portione similiter illis dedit Si quis autem rusticorum qui in predicto loco commorantur ei aliquid injuste tolleret facta monachis ibi habitantibus reclamatione hoc solum quod ablatum ei fuerat reddito nichil amplius potestate vel aliqua violantia expeteret Dedit autem hoc donum supradictus miles Calo annuente ejus uxore Sarra nomine Hujus rei testes existunt Letbaudus cognatus ejus domni Nocherii filius Rotbertus villicus ejus Wido de Aspriaco et frater ejus Haymo Suavis canonicus de Granceiaco