Charter Document - 06330186
Charter Number: | 06330186 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Submission |
Date: | 1090 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quandoquidem mortalis institutio occasionibus supervenientibus moriendi seu obliviscendi celerius disperditur per litterarum longevitatem ratum presentibus atque futuris tradimus quod domnus Gyraudus dominus Alingie assentientibus Laoditio Turemberto atque Pagano cujus donatio bene prelata suis in juditio et justicia sine querela declaratur clarissimis enim in genere sed multo magis in consideratione constat monasterium cum suis appendiciis presentibus atque futuris quod cognominatur Pulchra Vallis quod amminiculo ejus fideliumque terre hujus virtute venerabilis Petrus heremita construxit domno Roberto abbati abbatibusque Molismensibus subjugavit tali sane conditione ut quousque secundum sanctiones beatissimi Benedicti fratribus predicti loci conversari assenserint presentibus et futuris eisque auxilium delegaverint eorum ditioni subdantur Sin autem seu supradictus abbas sive aliquis successorum ejus monachos suprascripti loci qui dicitur Pulcra Vallis eis nolentibus contra regulam sancti Benedicti sicut diximus per alias institutiones ire compulerit seu prava intentione auxilium ad hunc tenendum ordinem denegaverit libertate concessa eorum diffinitioni subjacebit quod melius sequi decreverint abbatem scilicet secundum regulam elegerint Hujus rei testes sunt multi ex parte domni Roberti abbatis Godrannus Hugo de Alto Villare David de Cacena Ricardus de Sancto Florentino Hugo de Erviaco Petrus heremita ex parte domni Giraudi Giraudus de Serviente Tetmarus de Urbe et Anselmus de Cociniaco + S Giraudi