Charter Document - 06330184

Charter Document - 06330184


Charter Number: 06330184
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1083 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Rainardus de Nucerio castro eo tempore quo monachus effectus est filiumque suum Oliverum ad monachatum et uxorem suam in prebendam ecclesie Molismensis tradidit concessit Deo et Sancte Marie Molismi inter ceteras terras quas dedit totum allodium suum de Sineveio in terris et in pratis quicquid etiam possidebat in villa que Janniacus dicitur similiter in terris in pratis et decimis Quod laudaverunt filii ejus Desiderius Hugo Siguinus Minor autem filius Teodericus nomine qui tunc puer erat postea laudavit audiente Havino de Curte Illud vero donum quod diximus de villa Janniaco laudavit Desiderius Calvus et alius Desiderius filius ipsius Rainaldi et etiam partes suas concesserunt laudante Willermo comite Tornodorensi de cujus casamento erat et pro hac concessione XXX solidos a monachis acceperunt Testes sunt Achierus de Sineveio Ricardus de Capella Ansierus de Lannia Robertus Gazels et Burdinus frater ejus Concessit etiam isdem Rainardus quicquid habebat ad Capellam et ad Floriacum