Charter Document - 06330181

Charter Document - 06330181


Charter Number: 06330181
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quia Hugo de Marolio dedit Sancte Marie et ecclesie Molismensi quicquid in ecclesia et in atrio de Artunnaco habebat id est medietatem ipsius atrii census et totius decimationis et si qua alia in ipsa ecclesia possidebat omnia prefate ecclesie Molismensi concessit excepto hoc quod terram quam extra atrium tenebat quecumque illa sit in manu sua retinuit Qui etiam fillium suum Willelmum Deo et Sancte Marie obtulit et in eadem ecclesia cum ceteris monachis Domino serviturum uterque parens monacum fieri rogavit et impetravit Hec omnia laudavit Hilduidis uxor ejus et filius eorum Osmundus cum ceteris filiis vel filiabus suis Acta sunt hec apud castrum Rubrum Montem et confirmata coram testibus istis Rainaldus filius Helduidis Wido frater ejus Odo vicecomes Hugo de Ase Galo de Alingis Hilerannus filius Odonis Pagani