Charter Document - 06330180
Charter Number: | 06330180 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1076 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Agnoscant presentes atque futuri quod domnus Haimo Rufus de Castellione relinquens seculum venit Molismum ut habitum religionis acciperet quod et fecit Deditque Deo et ecclesie Molismensi presbiteratum ecclesie de Banolio vel tres mansos allodii quicquid vero uxor illius Adelina in ipsa villa habet totum nobis post mortem suam concessit Preterea dedit nobis uxorem Ulrici mulnerii cum infantibus suis de Insula subtus Barrum super Albam et unum ex infantibus Wannerii de Lania et unum servum filium Hugonis apud Caleium cum uno manso et unum pratum ad Villam Martini pertinentem Hoc donum gratanti animo laudavit uxor ejus Adelina filiique ejus Robertus clericus Milo et Girardus