Charter Document - 06330179

Charter Document - 06330179


Charter Number: 06330179
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Fixum et incommutabile teneant presentes atque futuri quod quidam miles de Tornodoro nomine Arwalo dedit Deo et ecclesie Molismensi omnem usuarium et pasturam potestatis de Vertello et piscationem aque in terris in silvis in pratis in aquis tali pacto videlicet ut nos et tota familia que nobis serviunt et de nostra curia panem ad omnes usus nostros amodo et in futurum tam nos quam ipsi eam habeamus Concessit autem nobis chiminum hoc est viam publicam per quam itur ad Castellionem ad claudendum et disclaudendum Pro hoc quoque beneficio accepit a nobis prefatus miles sexaginta solidos et unum clamidem catinum valde bonum Hoc donum laudaverunt postea apud Tornodorum due sorores ejus [] Testes sunt ex parte monachorum Bartholomeus de Barro Robertus de Riciaco Godefredus de Molismo et ex nostra familia Willelmus Robertus Petrus Ricardus Wido ex parte militis ipse Arwalo Gibuinus miles Humbertus de Sancto Winemaro minister ejus et filius ejus