Charter Document - 06330176
| Charter Number: | 06330176 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1075 - 1125 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod Hildigardis matertera Henrici de Falconio moriens dedit Sancte Marie Molismensi pro anima sua medietatem allodii sui quod jure hereditario possederat apud villam que dicitur Exsoia Hoc etenim fecerat Cleopas filius ejus jam defunctus quantum ad ipsum pertinuerat Hugo autem filius predicte Hildegardis major natu audiens quod factum fuerat noluit partim distributionem matris annuere sed statuit ut medietatem prefati doni ad presens monachi Molismenses possiderent omnia autem sicut mater ejus largita fuerat post mortem ejus acciperent eo tamen tenore ut apud Molismum sepulturam et fratrum sotietatem haberet Huic conventioni testes affuerunt Odo Clarellus et Albericus de Paragio et Rainaldus et Petrus monachi et alii plures qui in eadem villa commanebant
