Charter Document - 06330170

Charter Document - 06330170


Charter Number: 06330170
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Anscherius filius Anscherii fratris Walterii Piscatoris neposque Pagani de Montiniaco dedit Deo et Beate Marie Molismensi allodium suum quod apud Pratalenum habebat cujus servos tantum in vita sua retinuit post mortem vero suam omnia concessit Dedit et aliud donum allodium quod apud Espinolium possidebat cum vineis quod similiter mater ejus in vita sua retinuit sed tamen post mortem suam sicut et alterum libentissime supradicti loci fratribus annuit Apud Fulcherias namque isdem Anscherius partem allodii sui quam ex patrimonio suo habebat ecclesie Molismensi concessit Hujus rei testes sunt Wido Carduus avunculus ejus et Lambertus frater ipsius Anscherii et Odolricus Querela