Charter Document - 06330158

Charter Document - 06330158


Charter Number: 06330158
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1110
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Abbas Alpensis et Balernensis ad invicem discordiam habentes et pro Balernensis ecclesie subjectione qua Alpensi subici debere ferebatur diu inter se altercantes tandem pari consensu eademque sententia Molismum petierunt quatinus domni Rotberti primi ejusdem loci abbatis ceterorumque fratrum juditio vel concordia eorum diutina controversia sedaretur et sicut Molismensis ecclesie consilium eveniret ab utrisque abbatibus firmum et perpetuo ratum teneretur Presidente igitur domno Rotberto abbate Molismensi et presente domno Lamberto Pultariensi assistente etiam toto conventu fratrum taliter predictarum ecclesiarum pax et concordia determinata est Statutum est ergo a predictis abbatibus quatinus dimissis cunctis retroactis querelis et conventionibus tali subjectione Balernensis abbas Alpensi subderetur ut si Alpensis Balernam venerit primam sedem teneat et quicquid juste vel regulariter disposuerit aut ordinaverit et secundum consilium abbatis vel fratrum ejusdem loci ei cuncti obediant Si autem Balernensis in aliquo contemptor sancte regule repertus fuerit vel in tali causa que emendatione digna sit excesserit ammoneatur ab Alpensi bis ter vel quater si emendaverit bene si vero contempserit vel contra eum rebellare presumpserit invitabit eum in suum Alpense capitulum et secundum Deum et ut talem decet personam causam ejus nulla sibi injecta violentia tractabit Quod si tanta aut talis causa fuerit que nec sic possit emendari tunc demum abbati et ecclesie Molismensi notificabit et ipse emendare curabit aut per se aut per quos dignum esse cognoverit Si autem Balernensis gravari se injuste senserit prius eodem abbate simili modo usque quantum commonito licite Molismensis ecclesie audientiam appellabit nulla aliena audientia a neutro eorum pro qualicumque negotio suo vel discordia priusquam Molismensis deficiat appellata Si propter ecclesie disciplinam vel necessitatem aliquos de fratribus Alpensibus secum Balernensis habere voluerit caritative prestabit ei quantos potuerit precipiens eis ut ita illi sicut sibimet obediant Neuter tamen eorum de propriis professis in suum monasterium ad habitandum aliquem sine communi consensu suscipiet Porro in temporali Balernensium substancia nullam violentiam nullamque exactionem Alpenses inferent sicut nec isti in illorum rebus nisi quod ex caritate sibi utrimque servient Si domnus David abbatiam suam quoquo modo reliquerit libere ad Molismensem vel si maluerit ad Alpensem ecclesiam non ad aliam ibit Factum in capitulo anno ab incarnatione Domini millesimo CX indictione III agente domno Rotberto primo ejusdem loci abbate presente domno Lamberto Pultariensi Testes ex utraque parte sunt isti Willelmus prior Molismensis Girbaudus subprior claustralis Toeobaudus cantor Walterius secretarius Richerius camerarius Rotbertus cellerarius immo totus conventus pusilli cum magnis senes cum junioribus S Widonis [abbatis] Alpensis et Andree monachi ejus S David abbatis Balernensis et Stephani monachi ejus