Charter Document - 06330157
Charter Number: | 06330157 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1076 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Calo filius Herluini nepos Nocherii de Granciaco castro dedit Deo et Sancte Marie Molismensi quicquid apud Villenas habebat in nemore et in plano Postea vero quam fratres Molismenses apud Sanctum Benignum venerunt placuit illi pro salute anime sue dare ecclesie Molismensi quicquid apud Sanctum Benignum habebat in pratis et in aquis et in nemore ita libere ut ex hominibus nichil retineret nisi servos suos et medietatem terciarum et medietatem pasnagii et medietatem apum que fuerint in nemore invente harumque rerum omnium medietatem monachis concessit Si quis vero ex his tribus denominatis rebus ei aliquam injusticiam fecerit faciet proclamationem ad monachos ibi habitantes monachi vero facient reddere rem capitalem que ei injuste ablata est ex commisso vero habebunt monachi justiciam absque parte illius Quod si aliquis ex alia potestate in potestatem Sancti Benigni injusticiam aliquam fecerit predictus Calo auxilium feret monachis modis omnibus quibus potuerit qualiter eis injusticiam emendetur et ex ipsa injusticie emendatione medietatem habebit Et ut breviter omnia comprehendamus omnium injusticiarum emendationes quas homines in potestate Sancti Benigni habitantes seu ipsi Caloni vel cuique fecerint concessit monachis absque parte sui et omnium heredum suorum nullusque predicte potestatis homines pro aliqua injusticia sibi ab eis illata coget ad justiciam nec ipse Calo nisi per monachos Monachi vero omnibus proclamantibus rem capitalem reddere ut juste fuerint facient Quicquid vero monachi Molismenses in potestate Sancti Benigni habitantes proprio labore adquisierint construxerint seu fecerint vel operati fuerint aut lucrati fuerint quolibet modo quocunque in loco totum domnus Calo libere absque parte sui omniumque heredum concessit eis possidendum Ad hoc donum interfuerunt Nocherius avunculus ipsius Calonis Arlebaudus de Chamereio Aimo de Aspre et Wido frater ejus et Rotbertus major ejus de Prato Geru qui etiam et testes sunt Hoc donum sicut supradictum scriptum est laudavit et concessit Hugo filius predicti Calonis sicut pater suus fecerat quadam die in capitulo Molismensi audiente Bartholomeo de Nogento ubi societatem beneficii ecclesie concedentibus fratribus utrique receperunt Hoc etiam innotum sit quod Otbertus filius Leobaudi et Nocherius frater ejus concesserunt Deo et Sancte Marie Molismensi allodium de Mentron quod et pater eorum prius dederat hoc idem laudante sorore sua Adelaide et Theobaudo de Saliva marito ejus Testes sunt Hugo senescaldus Hugo de Saliva Rotbertus major Constantius de Portes Albericus et Rotbertus