Charter Document - 06330154
Charter Number: | 06330154 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1107 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hec audientibus fiat certissime notum quod Turembertus et uxor ejus Constancia dederunt Sancte Marie Molismensis ecclesie quicquid allodii habebant apud Dangias et apud Sanctum Sulpitium in nemore et in campis in pratis et vineis et in aqua et partem suam de ipsa ecclesia Sancti Sulpicii Solummodo servum unum sibi retinuerunt Willelmum nomine cum hoc quod de ipsorum jure tenebat Hujus sunt donationis testes Wibertus de Pirriniaco et Wilelmus clericus de Genevensi