Charter Document - 06330151

Charter Document - 06330151


Charter Number: 06330151
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1103
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notificamus futuris et presentibus quod Gotefridus de Castellione et Matheus consobrinus ejus cum laude uxoris sue dederunt Deo et ecclesie Molismensi Vitalem de Exoio cum tenamento suo Actum est hoc apud Castellionem in domo domni Lescenini camerarii coram istis hominibus Odone de Buxo Milone filio ejus Evrardo de Buxo Tescelino Poliseio Belino cliento canonicorum qui hujus rei testes sunt Simili modo Hugo de Firmitate concessit nobis quicquid in supradicto homine Vitale habebat cum laude uxoris sue Hujus rei testes sunt Paganus filius Hulduardi Lambertus Malecrescit Robertus de Granciaco major Sancte Marie Testes fuerunt similiter ex parte uxoris Hugonis Paganus filius Hulduardi Girardus Constantius Hulgerius Robertus major Sancte Marie de Granciaco