Charter Document - 06330147
Charter Number: | 06330147 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1075 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notificetur cunctis presentibus atque futuris quod Johannes de Laniaco dederit Deo et Sancte Marie fratribusque sibi in ecclesia Molismensi famulantibus quemdam juvenem Henricum nomine concedente uxore sua Ledelina et filio Bartholomeo et filia audientibus etiam et videntibus testibus istis Wido nepos ejus Walannus major Hugo de Avireio et ex parte nostra Hugo de Malleio Walterius coquus Johannes de Avireio Rainaldus Qui videlicet Johannes apud Avireium villam suam hoc idem donum confirmavit et in domo Isembardi majoris sui coram filiis suis roboravit Quod cum audisset quidam miles de cujus feodo erat Nicholaus scilicet de Rubro Monte quod suus dominus fecerat laudavit et ipse Sunt ex hoc et isti testes