Charter Document - 06330145

Charter Document - 06330145


Charter Number: 06330145
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Arnulfus de Spinolio concedente filio suo Richerio necnon videntibus fratribus suis Rotberto Herberto et Inmero atque laudantibus dedit Sancte Marie Molismensi mansum unum allodii sui apud Spinolium in quo erat situm torcular Sancte Marie Dedit et vineam unam que sita est prope furnum predicte ville cum uno servo Bovone nomine Dimisit quoque si quam habebat querelam contra eandem ecclesiam et omnes anteactas ex animo indulsit calumpnias Hujus donationis testes sunt ex ipsius parte predicti Rotbertus Herbertus et Inmerus frater ejus ex parte vero Sancte Marie Wido prepositus Tornodori Walterius senescaldus Bonus Amicus filius ejus Walterius Petrus de Beleon Bernerius de Spinolio