Charter Document - 06330144
Charter Number: | 06330144 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1083 - 1108 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus summa Dei misericordia Trecensis episcopus salutem universis fidelibus Protestamur maximum nefas esse bona ecclesiastica in manu laicorum maxime militum devenire cum magis oporteat Deo et ecclesie servientes possidere ecclesiastica que ad redemptionem animarum et non ad usus malefactorum sunt attributa Proinde ecclesiam de Plantiniaco quam frater meus Warnerius ab ecclesia nostra tenebat in feodio ecclesie Sancte Marie Molismensi ejusdemque ecclesie monachis habendam jure perpetuo concessi assensu tamen et precibus predicti fratris mei Warnerii hoc autem ea conditione concessi ut vice militaris servitii ecclesia nostra ecclesiasticum habeat servitium olei scilicet per singulos annos sextarium et hoc in festivitate Sanctorum Omnium Preterea quoniam aliquot monachi maletractant suos presbiteros iccirco presbiteratum illius ecclesie retinui in episcopi dominio ne forte aliqua violantia minuatur sibi aliquid de suo beneficio Ut autem stabile foret quod feci affuit assensus totius nostri capituli Gosbertus archidiaconus Wido archidiaconus Jocelinus archidiaconus et cancellarius Johannes presbiter et camerarius Bocardus presbiter Hugo presbiter Dudo presbiter Petrus diaconus Girardus diaconus Giroardus diaconus Frotmundus subdiaconus Robertus subdiaconus Odo cantor Constantius subdiaconus Actum est hoc [in] civitate Trecorum residente me cum ceteris fratribus in capitulo Sancti Petri die sancte Epiphanie regnante Philippo Francorum rege tempore Rotberti primi abbatis ejusdem ecclesie