Charter Document - 06330142
| Charter Number: | 06330142 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1107 - 1113 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Turumbertus de Baiz pro remedio anime mee et antecessorum meorum tribuo Deo et Sancte Marie Molismensi et fratribus ibidem Deo servientibus ac servituris quicquid habeo a flumine quod vocatur Bierz usque ad flumen quod vocatur Chamberona in pratis in campis in vineis in domibus in casalibus in nemoribus in aquis aquarumque decursibus totum usque ad exquisitum Tribuo etiam servos et ancillas quos apud Sanctum Sulpitium habeo Hujus donationis testes sunt Joslenus et Turumbertus de Blaneschia et Wibertus de Blaniz
