Charter Document - 06330141

Charter Document - 06330141


Charter Number: 06330141
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1107 - 1113
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Umbertus filius Lodovici de Baiz pro remedio anime mee et antecessorum meorum laudo et concedo Sancte Marie Molismensis ecclesie et Sancto Sulpicio et fratribus in eisdem locis Deo servientibus et servituris quicquid prenominatis ecclesiis dederunt pater meus Ludovicus et mater mea Ammaldrea et avunculus meus Turunbertus et Constancia uxor ejus Hujus laudationis et concessionis testes sunt Nantelmus Robertus Wido Baratte de Gomoens Wido de Botens Wiardus de Sancto Martino Umbertus de Blanz Hoc ergo Umbertus de Baiz feci in presentia domni Widonis abbatis Alpensis et domni Hugonis prioris Sancti Sulpitii