Charter Document - 06330139

Charter Document - 06330139


Charter Number: 06330139
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1096 - 1101
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte ecclesie fidelibus quod domnus Norgaudus de Toceiaco laudante uxore sua Ermengardi et filio Iterio filiaque Beatrice et ceteris infantibus suis concessit Deo et Sancte Marie Molismensi Sanctoque Nicholao insule de Crisennon ecclesiam de Lissiaco et omnia ad eam pertinentia id est decimationes oblationes sepulturam et atrium totum et totum feodum quod Petrus de Castro Censorio ab ipso tenebat insuper quicquid ipsemet in eodem fundo possidebat in terris silvis et pascuis et in omni omnino consuetudine nichil sibi in eo retinens ad usus monachorum Deo et Sancto Nicholao in insula Crisennon sub obedientia Molismensis ecclesie famulantium Facta sunt hec III nonas januarii IIII feria in eadem Sancti Nicholai ecclesia tempore Humbaudi Autisiodorensis pontificis Willelmi comitis Nivernensis Cui concessioni interfuerunt testes isti Gosbertus Capellus Andreas prepositus et Frogerius filius ejus Gaufredus de Vincellis Hugo filius Wiberti Alexander Jolduinus filius Gaufredi de Aona Walterius filius Willai Rainaldus filius Walterii filii Calonis