Charter Document - 06330136
Charter Number: | 06330136 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1075 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Hugo Grossus de Malliaco laudante uxore sua Nazaria et fratre suo Gaufredo concessit Sancte Marie Molismensi et monachis ejus terciam partem Sancti Moderati sub censu octo denariorum sicut a Landrico antea monachi tenuerant et terciam partem duorum jugerum terre pro duobus denariis census Duas vero partes atrii que debent sexdecim denarios census et duas partes predictorum jugerum que debent IIII denarios census similiter laudavit isdem Hugo monachis sub isto censu habere si aliquando ei quoquo modo ab eis qui tenebant exciderint vel monachi adquirere potuerint Qui denarii simul juncti faciunt duos solidos et VI denarios Medietatem quoque molendini et quicquid de eo ipse vel monachi adquisierint similiter laudavit excepta nona parte quam ipse propriam possidebat De terra vero que sita est citra cimiterium que illi contingit quicquid monachi possunt adquirere annuit eis et unum jornalem terre si ei aliquando in suo dominicatu eveniret se libenter daturum promisit Hec autem omnia tali conventione fecit ut si aliquando hoc casamentum alicui daret non prius illum de hoc investiret quam hec sicut ipse laudaverat et ipse laudaret Testes sunt ex hoc ex parte ejus Gosbertus Capellus Martinus homo ejus ex parte Sancte Marie Hugo Ricardus et Martinus servus Sancte Marie Arembertus Alemannus et Rainerius famulus