Charter Document - 06330135

Charter Document - 06330135


Charter Number: 06330135
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1076 - 1085
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Lescelinus de Masiaco sancte religionis habitum induturus dedit Deo et Sancte Marie et ecclesie Molismensi ecclesiam de Campaniola et omnia ad eam pertinentia cum laude Rainardi Lingonensis episcopi ex cujus casamento erat Dedit etiam hereditatem suam que sibi jure hereditario debebatur ubicumque eam habebat scilicet partem suam de Masiaco de Vicinolio de Villare et de Lussiaco Quod quidem allodium de Lussiaco tam pro ipso quam pro sorore sua Odelina que fratrem suum secuta religiose postea apud Molismum quoad vixit conversata est predicta Molismensis ecclesia multis annis libere possedit Post hec Hugo frater ejusdem Lescelini insurrexit adversus ecclesiam et cuncta que frater suus dederat calumpniari cepit Pro qua calumpnia publico placito apud Castellionem constituto tandem predictus Hugo nobilium virorum id est Bernardi de Monte Barro et domni Rainerii et aliorum precibus cessit et omnes calumpnias et pristinas querelas dimisit et cuncta que frater suus Sancte Marie dederat jure perpetuo tenenda concessit excepto quod de allodio Villaris rectitudinem se eis exibere promisit Domnus autem Robertus abbas consilio amicorum ecclesie quinquaginta solidos pro pace et karitate dedit Hujus rei teste sunt Bernardus de Monte Barro Rinerius senescaldus Landricus de Lanfredicurte Odo de Buxo Humbertus de Duismo Tescelinus Henricus