Charter Document - 06330132
Charter Number: | 06330132 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Admission |
Date: | 1076 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quia Oldebaudus frater Isembardi monachi tali conventione venit Molismum ad fratrem suum Isembardum et de bonis suis secum adduxit ut quamdiu ibi bene et honeste in seculari habitu demorari vellet non prohiberetur omni tamen proprietate relicta et si aliquando monachus devenire vellet non nisi in ecclesia Molismensi hoc faceret Si vero aliqua rationabili occasione inde recederet mediam partem bonorum que illic attulerat secum auferret mediam alteram ecclesie Molismensi in pace relinqueret