Charter Document - 06330131

Charter Document - 06330131


Charter Number: 06330131
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus futuris atque presentibus quod Rainardus de Barro super Sequanam dedit Deo et Sancte Marie Molismensi et monachis in eodem loco habitantibus medietatem allodii sui quod apud Poliseium majorem habebat in vita sua Post mortem vero suam absque parte heredum suorum totum concessit annuente uxore sua Hemelina et filiis suis Widone et Hugone Ex ipso ergo allodio vineam unam eisdem monachis ad presens concessit Dedit preterea et alias vineas censuarias que sunt apud Espinolium excepto vinea Gosberti ceteras vero nonnisi post mortem suam Hujus rei testes sunt Ansellus Tornodorensis et Wido frater ejus Bovo filius Aganonis de eodem Barro et Ricardus frater ejus Lecelinus quoque dapifer et Iterius prepositus Haymo de Brie et Petrus frater ejus