Charter Document - 06330128

Charter Document - 06330128


Charter Number: 06330128
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1111 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Olricus vicecomes et uxor ejus et Wido filius eorum cum ceteris filiis et filiabus suis concesserunt Deo et Sancte Marie et ecclesie Molismensi quicquid habebant in potestate de Nogento que vocatur terra Sancti Leodegarii id est medietatem ejusdem possessionis in omni usu in ecclesia in terris silvis et pratis servis et ancillis sive justiciis et cum omnibus ad eam pertinentibus quantum ad illam partem pertinebat que sibi jure hereditario contingebat Hanc autem terram injuste calumpniatus est nobis quidam miles Wido videlicet de Curte Rabodi dicens eam sui juris esse debere Pro qua calumpnia a domno Roberto abbate vocatus in placitum cum nec jus nostrum infirmare nec suam calumpniam aliqua ratione firmare potuisset veraci testimonio inmo veritate cogente tandem se recognovit et terram quam super nos injuste invaserat reliquit et exinde a se et a suis heredibus liberam et ab hac calumpnia absolutam ecclesie Molismensi reddidit Concessit etiam idem Wido Sancte Marie pro parvulo filio suo quem ad monacatum Deo et Sancte Marie eadem die tradidit partem quandam in molendino de Nuith quam pater suus Boso multo ante nobis concesserat simili modo fecit de parte fratris sui Bosonis que in vadimonio posita erat si eam redimeremus sed quoniam hoc idem molendinum inundantia excrescentis aque aliquotiens molere non potest concessit ut eandem partem in novo molendino haberemus quam in supradicto habebamus et justiciam mulnarii quantum ad nostram partem pertinet Pro hac autem concessione et ut jus nostrum recuperaremus data sunt ei XXV solidi de bonis ecclesie Hujus concessionis testes sunt Odo de Buxo Robertus de Riciaco Godefridus de Molismo Girardus de Morvilla Altera vice uxor ejus hoc cum infantibus suis gratanter laudavit in domo sua apud Nuith cum frater Robertus cellarius detulisset ei X solidos de predictis nummis videntibus et audientibus testibus istis