Charter Document - 06330125
Charter Number: | 06330125 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1095 - 1102 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Ambianensis episcopus nomine Gervinus ecclesiam Altie dedit Deo et Sancte Marie Molismensi in manu domni Roberti ejusdem ecclesie primi abbatis apud Abbatisvillam in domo Hugonis Braconaris Quam ecclesiam reddidit episcopo supradicto Hugo senioratus assensu annuente filio suo Hugone tali videlicet tenore ut donum supradictum esset adimpletum Testes hujus doni fuerunt multi Wascelinus filius Weneranni de Ruca qui cum episcopo adstiterat Willelmus de Warenna item Willelmus monacus de Archis qui cum abbate advenerat Gaminus de Valcellis monachus Hugo monachus de Montiniaco Hatto capellanus Berengarius monachus Ramelinus miles filius Petri Hoc donum supradictum quia nundum Agnes uxor Hugonis suprascripti concesserat postea coram multis testibus presente marito suo apud villam Altie in domo sua concessit et confirmavit ad opus ecclesie Molismensis Hujus rei testes fuerunt Acardus de Levunticurte Paganus de Altia Tierannus presbiter Gregorius frater ejus clericus et alii multi Adauxerunt etiam dono supradicto domnus Hugo et uxor ejus sedem unius cambe et terram unius carruce et altare de Valcellis et dimidiam decimam corporis ecclesie et mansum unum ubi construeretur horreum et usuarium silve et aque necnon et herbe Quam concessionem laudavit Fulcho archidiaconus Ambianensis presente Petro priore de Balniaco et Berengario priore de Lucoio Intimamus etiam domnum Hugonem et uxorem ejus concessisse quicquid aliquis de suis hominibus teneret de feodo suo ad jus ecclesiasticum pertinente si tamen ecclesie Altiensi darent