Charter Document - 06330124
Charter Number: | 06330124 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1085 - 1103 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod domnus Haymo de Brie veniens Molismum ad curiam Sancte Marie in quadam sollempnitate paschali recognovit et renovavit in presentia domni Roberti abbatis quod ipse Haymo et fratres ejus Widricus Petrus Rodulfus et sorores eorum Hersennis et Acherea dederant Deo et ecclesie Molismensi pro salute animarum suarum omnem hereditatem suam de Belmunt que manet juxta terram nostram de Hesia Hujus igitur recognitioni et renovationi interfuerunt testes Bartolomeus de Barro Robertus de Rice Agnus de Pavo Evrardus de Villa Girardus de Sance Predicti vero fratres videlicet Haimo et Petrus de Brie et ceteri fratres eorum et sorores dederunt nobis partem suam quam habebant in allodio de Hesia et ut ipsi affirmant hoc est medietas predicti allodii Hanc igitur medietatem ita esse factam recognoverunt prenominati fratres apud Brittannolum in presentia domni Roberti abbatis et Lecelini camerarii et Petri de Raveris et domni Milonis de Cacenniaco et Milonis de Jovivilla et Iterii de Mala Apud Hesiam habemus partes istorum heredum quas Sancte Marie Molismensi pro animabus suis concesserunt domina Adelaidis mater Rainerii et Gosberti de Castellione partem suam Milo de Barro partem suam illi milites qui dicuntur de Moret partes suas Teobaudus de Ulmeto partem suam Hugo Rubelis partem suam Ecclesiam vero totam dedit nobis Ansculfus junior laudante domno Roberto Lingonensi episcopo et etiam senioratu de Castellione a quo movebat