Charter Document - 06330117

Charter Document - 06330117


Charter Number: 06330117
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1085 - 1095
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Airardus comes Brinensis volo notum esse omnibus tam futuris quam presentibus quod pater meus Walterius comes moriens dedit Sancte Marie cenobii Molismensis molendinum unum in loco qui vocatur Rupis cum uno prato omnemque suam partem decimarum ipsius ville Molisme atque piscationem aque ac in proprias necessitudines omnem usum silve decimas quoque ecclesie Esmeri et ecclesiam de villa que dicitur Exoya quod ego et mater mea et due sorores mee libentissime concessimus Preterea dedi ecclesie Molismensis monachis ad alenda animalia sua suorumque famulorum qui peculariter eorum cotidiano servitio insistunt omnia mee ditionis pascua eodemque modo et annuales redditus porcorum qui vulgo pasnagia vocantur Utque hec largitio rata permaneat litteris eam adsignari jussi subscriptis nominibus testium qui presentes huic donationi fuerunt S Rainardi vicecomitis S Walterii de Dungione S Widonis juvenis S Herlebaudi S Hugonis filii Goslleni S Manasse S Bovonis de Barro Witerii ejusdem comitis prepositi Clementis presbiteri qui eandem cartam dictavit Milo vero frater ejus quia adhuc puer erat huic donationi non affuit postea vero modico labente temporis curriculo factus miles adeptusque comitatus honorem hec omnia concessit Testes ex parte ejus existunt Huncbertus miles et Ricardus frater ejus Bartholomeus et Wido prepositus de Barro