Charter Document - 06330115
Charter Number: | 06330115 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1111 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum habeant omnes homines tam presentes quam futuri quod Haymo de Brevi Muro pro remedio anime sue et pro filio suo qui monachilem habitum apud Molismum recepit prope obitum suum Deo et Sancte Marie Molismensi in nemore de Novigento usuarium donavit ita videlicet quod quicquid monachi apud Molismum commanentes ad necessarios usus voluerint sine laude participantium inibi accipient Porci vero monachorum proprii et clientum in familia eorum existentium in quantum ad terciam partem pertinet fructu ejusdem nemoris absque pasnagio utentur Dedit etiam terciam partem atrii de Lingeiaco Apud Brevimurum vero concessit quod monachi de terra illa quam in proprietate sua excolent tercias non reddent Ecclesiam autem excepto hoc quod quidam in feodo tenebant diu ante dederat Concessit et insimul monachis ibidem existentibus in aqua piscariam et usuarium in nemore Terram etiam quam apud Caileiacum ex parte mulieris sue habebat et presbiteratum de Orinniaco et domum de Fouisolio cum terra ejusdem loci donavit Dedit etiam tres servos unum apud Marcennaicum duos apud Brevimurum Quod donum eodem die quo apud Molismum sepultus est in capitulo presente domno Rotberto abbate concesserunt filius ejus Caspilinus et uxor sua Hodierna et fratres sui Airardus et Manasses Cujus rei testes sunt Acardus de Castellione et Rainerius senescaldus et Odo de Buxu et Milo paltonarius