Charter Document - 06330112

Charter Document - 06330112


Charter Number: 06330112
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1102 - 1111
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notificamus presentibus et futuris sancte ecclesie filiis quod quidam miles de Castellione Hugo nomine Landrici filius adversus Molismensem ecclesiam forestiam de Marcennaco calumpniabatur Qua de causa sepius in unum convenerunt domnus abbas Robertus et prenominatus miles multa inter se placita habentes nullam[que] concordiam assequi potuerunt Cum igitur de hac re diu inter se discordes essent ad ultimum venerunt in curiam ducis apud Castellionem et iterum in invicem multum placitantes cum videret prefatus miles quod nullum jus aut rectum adversus domnum abbatem haberet dimisit ei in pace quicquid in ipsa foresta clamabat Postea concessit ei domnus abba in feodo usuarium ipsius foreste tali pacto ut homines ipsius militis de Bissiaco eam ad suos usus habeant ad ardendum ad hospitandum et ad diversos usus quibus indiguerint excepto quod ex ea nichil vendent nec dabunt nec operabuntur quod sit vendendum nec ulterius in ea aliquid laborabunt absque assensu ministri nostri preter hoc quod supradiximus et eorum que culta sunt et sata tercie nostre erunt Concessit eis etiam panagium porcorum suorum quod si extranei porci ibi venerint totum pasnagium nostrum erit mel et ceram et venationem que ibi erit inventa habebimus Quo facto precepit Lingonensis episcopus ut in capella de Bissiaco missam haberet de presbitero de Marcennaco non de alio et quod ad Pascha et ad festivitatem Omnium Sanctorum et ad Nativitatem Domini ad matrem ecclesiam de Marcennaco venient et oblationes suas deferent et quicquid ad xpistianitatem pertinet ibi accipient et babtisterium et ibi sepulture tradentur Adhuc autem in pace dimisit quicquid apud Marcennacum clamat preter infantes Gisleberti quos inter nos et ipsum per medium partiemur Hanc etiam conventionem habuit domno abbati Rotberto quod nullo modo aliquem ex hominibus Sancte Marie in villa de Bissiaco ad habitandum sine permissu illius recipiet Hoc totum factum est apud Castellionem in presentia domni Rotberti Lingonensis episcopi cum laude ipsius et coram domno Hugone duce et obtimatibus suis Hujus rei testes sunt Rainerius senescaldus Hugo dapifer de Granceiaco Tescelinus li Sors Tescelinus Poliseius