Charter Document - 06330108

Charter Document - 06330108


Charter Number: 06330108
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus Xpisti fidelibus quod Hugo de Monasteriolo consensu generis sui Gaufredi dedit Sancte Marie Molismensis ecclesie ecclesiam Sancte Marie de Monteniaco et atrium excepto manso Girardi quem in vita sua retinuit et dimidiam terram que ad sanctuarium ecclesie pertinet insuper pratum quod dicitur Sancte Marie annuente domno Bernardo de Monte Forti et filio ejus Andrea de cujus beneficio est ita tamen ut si quandoque monachus fieri voluerit si vestimenta sua habuerit recipiatur Preterea dedit domnus Bernardus allodium Fortis Montis Sancte Marie et beneficium quod frater suus Hugo de eodem allodio habet si sine herede moritur et quicquid Joslenus et Bernardus frater ejus in eodem allodio edificaverunt sed post mortem illorum Testes sunt Airardus de Blusmu Arruerius Galo de Alingis Hugo sutor Baernardus famulus domni abbatis Lambertus de Monbar