Charter Document - 06330106

Charter Document - 06330106


Charter Number: 06330106
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1079 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Herbertus Guifel cum laude et assensu uxoris sue Theheline filiique sui Gosberti dedit Deo et Sancte Marie Molismensi ecclesiam de Flaciaco et atrium et etiam crementum ipsius atrii sicut prefixis crucibus determinabatur et terram quantum uni carruce sufficere poterat et unum servum nomine Gosbertum et totum usuarium in silva et in aqua et in pascua Testes sunt Radulfus de Vilois S Arnulfus Barbavant S Gosbertus de Rameruro Guillelmus Normannus de Senones Fulco de Tuseio Engelardus homo Herberti Guifel Item alii testes qui eum recognoscere audierunt hoc donum se dedisse Walnerius Farsit de Joviniaco Stephanus filius Nantolt et Benedictus Post mortem autem predicti Herberti Guifel quidam miles Gaufredus nomine qui ejus filiam duxerat uxorem hoc totum calumpniari volebat qui tandem et precibus et ratione victus cessit et quod calumpniabatur tam ipse quam uxor sua [] partim laudavit ecclesiam scilicet et [atrium] vetus sicut antiquitus fuit antequam cresceretur cetera autem id est crementum atrii et terram unius carruce et supradictum servum usque ad festivitatem sancti Johannis placito vel juditio diffinienda dimisit ita ut si usque ad hunc terminum monachos de hoc placitare non coegerit vel si eo monente placitantes donum suum legitimis testibus probare potuerint in pace predicta omnia possideant Testes sunt Manasses vicecomes dominus de Villa Mauri Isnardus miles Teodericus filius Landrici Pontius de Mareio Hugo Venator Ugo de Agliniaco Pontius de Campo Aimbaudi Drogo de Motta Berengarius de Villa Mauri Tescelinus de Rameruro