Charter Document - 06330105
Charter Number: | 06330105 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1100 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris sancte et catholice ecclesie filiis quod vicecomes Olricus de Tornodoro concessit Deo et Sancte Marie ejus genitrici fratribusque illi apud Molismum famulantibus laude et assensu uxoris sue Lecenine filiorumque suorum scilicet Widonis Ricardi et Adam et filiarum suarum Margarite et Domeronis omnia que clamabat in hominibus Sancti Leodegarii qui apud Laniam manent quorum hec sunt nomina Hugo de Alamacia et Marinus filius suus et una filia mulierque una cum proprio filio et omnem terram quam ab Aymone de Blesmuro inibi tenebant quam ipse jure hereditario possederat et apud Riciacum tres nepotes Ulrici clerici Leterium et Malwinum et fratrem sororemque ejus et quicquid calumpniabatur in Malfredo de Niciaco liberisque suis Concessit denique illis totum usuarium silve de Nunganteio in omnibus necessariis ipsorum videlicet ad dominicatum monachorum quod dederat illis predictus Haymo fratresque sui Manasses et Ayrardus Tale vero usuarium quod prefatus Hugo de Alamacia et mulier scilicet filia Tecelini Barrilleii heredesque ipsorum ad predictos monachos pertinentium antiquitus pertinebant illis concessit Hec autem concessio fuit primitus tractata apud Molismum et affuerunt in presentia hii testes Gislebertus Decanus Petrus de Brieio et Haymo frater ejus Rangerius de Barro Walterius filius Hilgodi Willelmus de Maisio Rambaudus de Molismo et Wanlannus frater ejus Deinde apud Tornodorum quando uxor predicti vicecomitis Lecilina et filii ejus et filie hanc ipsam concessionem laudaverunt affuerunt hii testes iterum Gilbertus Decanus et Walterius filius Hilgodi Algalo Tornodorensis Wido frater decani et Desiderius