Charter Document - 06330104

Charter Document - 06330104


Charter Number: 06330104
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum volumus esse omnibus fidelibus quod Adelina et Gosbertus et Borcardus filii ejus et Humberga ejus filia et Floreta eorum neptis pro remedio animarum dederunt Deo et Sancte Marie Molismensi quicquid in ecclesia et in atrio de Britanniolo habebant et omne allodium suum in eodem loco situm et in aliis locis ubicumque jaceat in pratis videlicet et in planicie vineis ac nemore Simili modo Hugo filius Joslini dedit quicquid in prenominata ecclesia et in eodem atrio habebat Hagano vero de Barro et filii ejus necnon et Rainaldus Bergarius similiter fecerunt Dedit etiam Rotbertus de Britanniolo omne allodium quod in eodem loco habebat Ansericus vero molendinum quoddam et pratum unum et usuarium in foresti sua donavit Predictus autem Gosbertus de Barro filius Bocardi dedit Sancte Marie Molismensi sepulturam et oblationem in ecclesia de Exogia et terciam partem decimarum et ex atrio quantum monachis convenit et vineam in Vallearia materque Adelina aliam vineam in prato Clusano Eldegardis etiam uxor predicti Gosberti apud Exogiam dimidiam hereditatem suam que ad Cleopam filium suum pertinebat ipso laudante atque jubente cum a morte interceptus esset unumque mansum et servum in vestitura donavit Donum autem quod fecit Gosbertus de Exogiensi ecclesia laudaverunt Walterius comes Brenensis et filii ejus Airardus et Milo a quibus eam in feodo tenebat Harum donationum testes existunt Albericus de Paragio Willelmus Xpistoforus de Exogia Boso decanus Ainardus presbiter Petrus de Brieio et Haimo frater ejus