Charter Document - 06330103

Charter Document - 06330103


Charter Number: 06330103
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1085 - 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus quod Beatrix soror Rotberti Lingonensis episcopi Deo et Sancte Marie Molismensi dedit altare de Sancta Columba et presbiteratum et hoc factum est laudante prenominato episcopo Ipse vero Rotbertus donavit totam terram quam in eodem loco habebat Similiter autem Rainerius et Gosbertus et Hugo Godefridus de Castellione et sorores eorum filiis earum concedentibus videlicet Abbone et Gosberto dederunt quicquid in insulam apud Cavenniacum habebant Simili modo Haimo Rufus concedentibus filiis suis dedit totam terram quam in eadem insula habebat retento hoc quod carruca uno die arare consuevit Nepta vero ejusdem Haimonis Ermentrudis scilicet pratum quoddam in eadem insula donavit Supradictus vero Haimo dedit duos mansos unum apud Cavennaiacum alterum apud Sanctam Columbam Hugo etiam Godefridus medietatem terre Sancte Columbe et unum mansum apud Cavennaiacum concessit Simili modo Hugo de Barro dedit medietatem allodii sui quod apud Casmuum et apud Villare et apud Chirreiacum in nemoribus et in planicie habebat Hec vero dona ad locum de Sancta Columba pertinent Donationi Beatricis adfuit Wido de Wangionumrivo maritus ejus laudator et testis Concessionis vero Rotberti episcopi testis est Amaldricus decanus Lingonensis et Radulfus ipsius episcopi prepositus Donationi vero Rainerii et Gosberti et Hugonis et sororum eorum alios testes non admisimus nisi se in invicem et Widonem de Mercennaco Donationis vero Haimonis Rufi testes sunt Milo ejus filius et Rainaldus miles ejus