Charter Document - 06330102

Charter Document - 06330102


Charter Number: 06330102
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1076 - 1098
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Donatio quam Waudinus de Froolesio fecit Deo et Sancte Marie Molismensi et domno Rotberto abbati fratribusque sub eo degentibus de ecclesia que apud prefatam villam Froolesium nomine [ei pertinebat] annuente Pontione de Rebello de cujus beneficio ipsam tenebat atque venerabili episcopo Augustidunense Haganone quorum in presentia ipsa donatio firmata est taliter habetur Omnes consuetudines que ad ecclesiam Frolensem pertinent dedit Waudinus miles Sancte Marie et domno Rotberto abbati Molismensium tali tenore ut in ipsa ecclesia in honore sancti Petri apostolorum principis constituta officium redderetur a monachis et locus ipse secundum possibilitatem construeretur de terra sua arabili atque pratis partem monachis concessit et divisit decimam autem suarum messium cum omni illa decimatione annone que ad curtem pixcati pertinet solummodo dimidiamque piscatoriam quam in Sequanam habet cum parte atrii quod extra murum Froolensem est et unam domum cum viridario usuariumque silvarum ad calefaciendum et ad cetera necessaria cum una area molendini unoque servo similiter monachis contradidit simul justicias omnes quas in his habere videbatur ita ut hec omnia in potestate habeat abbas Sancte Marie Molismensis ad discernendum et disponendum De his autem omnibus adstiterunt testes et assertores in primis ipse Waudinus et uxor ejus Regina filiique ipsorum Milo Otmundus Raherus Gaudinus deinde domnus episcopus Hagano Eduorum Hugo abbas Sancte Crucis Pontio de Rebello Rotbertus archipresbiter Paganus de Conminiaco Ricardus Rotgerius Haimo Otbertus clericus Harrenus Otgerius et Herbertus de Gissiaco Grimardus